monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Praeclarum vero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus opponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum devitare Gracchorum, sed superare propositum, Lucius Saturninus tribunus plebis et Gaius Servilius praetor et multo post Marcus Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc gravissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia vehementer adflicta et ad vastitatem mirabilem desertionemque perducta est.
2 Bellum deinde servile successit et bella civilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeva barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum servile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque pervenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superaverit, quas et quo modo civitates regionesque, vastaverit, vix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt.
3 Neque id solum fuit servile bellum, sed et Macedoniam provinciam prius servitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde valida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum valeat eloqui?